MATTAEUS

MATTAEUS
MATTAEUS
ex Publicano Apostolus et Euangelista, qui et Levi dictus, Alphci filius, Mat. c. 10. v. 3. Quum autem exactor publicorum vectigalium esset, vocatus est a Christo ad ministerium Apostolicum, Euseb. l. 3. c. 24. et l. 5. c. 19. Eccles. Hist. vult Matthaeum Euangelium suum conscripsisse linguâ Ebraeâ, vel potius Syriaca, ut volunt Irenaeus l. 3. c. 1. Athanasius, in Synopsi, Augustin. Euseb. l. 3. c. 18. 24. etc. B. Hieron. quoque in Catal. Seript. Eccles. Euangelium Matthaei Ebraicum in Bibliotheca Caesariensi extare ait, et a se descriptum fuisse. Quidquid huius sit, idem dein Gaece ex Hebraeo transtulit, quod tamen alii S. Iacobo vel S. Iohanni, Apostolis tribuunt. Describit inprimis actiones humanae CHRISTI naturae, proin sub hominis sigura priscis repraesentatus: factum id fuisse videtur A. C. 39. vel 40. Nazaraei, postquam huius Euangelium diu illibatum servâssent, tandem tamen multlfariam corruperunt, quod et Ebionitae Cerinthiani ac Carpocratiani fecerunt, qui, occasione a CHRISTI genealogia captâ, illius Divinitatem hinc negatum iverunt. Sunt qui velint Matthaeum, quum Ebraeis primum Euangelium praedicâsset, postea discessisse, et peragratâ Asiâ, ac Pontô in Aethiopiam venisse, atque ibi Christum annunciâsse, et tandem ab Hyrtaco quodam ad aram obtruncatum fuisse, A. C. 76. Solis leguminibus illum vitam sustentâsse, refert Clem. Alexandr. Vide etiam Hieronym. c. 3. Cat. Praef. in Euang. Matth. etc. Epiphan. haer. 29. Origen. l. 3. in Gin. In huius Euangelium cxtant: Ambrosii de Concordia Matthaei et Lucae, in geneal. Christi. Anselmi Comm. Augustini Quaestiones. Bertrami Matthaeus Enucleatus, 4. Arnstadii A. C. 1651. Bonni Enarrationes, 8. Basil. A. C. 1571. Bredenbachii Comm. Coloniae, A. C. 1560. Buck, in 8. beatitud. Matthaei Tractatus, 4. A. C. 1630. Buceri Explanatio, fol. Basileae A. C. 1556. Bugenhagius in capita 3. priora Witeb. A. C. 1543. Buonriccii Expositio, Venetiis A. C. 1577. Chromatii Dissertatio in c. 5. et 6. in 8. Basileae, A. C. 1528. Chrysostomi, item Chytraei Praelectiones. Clarii Orat. in c. 5. 6. 7. in 4. Venetiis. Crellii Socin. Commentar. in 5. priora Capita. Cyprianus. Danaei Commentarius. de Dien Animadversiones, Episcopii Sociniani Notae breves, in 24. priora capita. Ferus. Flinsbachii Genealogia Christi. fol. Basileae A. C. 1567. Fulleri Comm. in c. 4. v. 11. pr. Angl. 8. Londini A. C. 1652. Gerhardi Annotationes. Gomari Explicatio loc. diffic. Gynaei Explanatio capitum 10. prior. Heidelbergae A. C. 1585. Gualterus. Guevarra Comment. Hegendorffus, in hist. Passionis Chr. Hagenoae A. C. 1525. Hesselius. Hunnii Comment. 8. Francof. A. C. 1602. Iunii Expositio. Kirstenii Notae, fol. Breslae A. C. 1611. Lightfoot: Horae, 4. Cantabrig. A. C. 1658. Lutheri Enarrationes in capita 6. prior. Christiani Mathiae Analysis Logica in fol. Amstelod. A. C. 1652. Ioh. Meisneri Exercitationes. Munsteri Annotationes cum versione, Basileae. A. C. 1582. Musculus. Oecolampadii Enarrationes, Basil. A. C. 1536. Origenis Tractatus. Pareus. Pelargi Quaestiones Euang. 4. Francof. ad Oder. A. C. 1615. Perkinsii Expositio c. 5. 6. 7. Pricaei Annotata, Parisiis A. C. 1646. in 8. Schnepsius, Soaretz, Socinus, Socolarius. Spanhemii Dubiae Euang. Spilenberger. Promptuarium, 8. Stephani Novae glossae. Titelmannus. Thummii Exegesis, Cap. 1. in 4. Francof. A. C. 1619. Tossani Notae. Winstrupius, etc. Plures vide in Guil. Crowaei Elencho.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Oberursel — Wappen Deutschlandkarte …   Deutsch Wikipedia

  • Перикопы — (περικοπαί) название древнейшего деления священных книг. Это деление существовало еще в Ветхом Завете (Деяния, XV, 21, XII, 27), им пользовались при выборе для чтения в синагогах применительно к обстоятельствам мест из закона и пророков. Методом… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Johann Weyer — Kupferstich von Pieter Holsteyn 1660 Johann Weyer (auch: Weier, Wier, Wierus, Piscinarius[1]; * zwischen 24. Februar 1515 und 24. Februar 1516 in Grave an der Maas, im Norden von Brabant; † 24. Februar 1588 in Tecklenburg) war ein …   Deutsch Wikipedia

  • Oberursel (Taunus) — Wappen Deutschlandkarte …   Deutsch Wikipedia

  • Iconium (Titularerzbistum) — Iconium (ital.: Iconio) ist ein Titularerzbistum der römisch katholischen Kirche. Es geht zurück auf einen früheren Bischofssitz in der antiken Stadt Iconium (heute Konya), die sich in der kleinasiatischen Landschaft Lykaonien in der heutigen… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”